CONGREGATIO DE CAUSIS SANCTORUM
MEDIOLANENSIS
BEATIFICATIONIS et CANONIZATIONIS
Servi Dei
Sacerdotis dioecesani
Fundatoris Congregationis Ancillarum Sancti Ioseph
(1878-1957)
“Christo confixus sum cruci, vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne, in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit seipsum pro me” (Gal 2,19-20).
Haec Sancti Pauli verba Servi Dei Caroli Angeli Sonzini caritatis testimonium interpretari permittunt, qui ex immolatione Christi contemplata zelum apostolatus vocationisque perfectionem trahere valuit.
Servus Dei die 24 mensis Iunii anno 1878 natus est Malnati, apud Baretium. Studiis in Archidioecesis Mediolanensis seminariis peractis, die 1 mensis Iunii anno 1901 a Beato Andrea Carolo Ferrari ordinatus est presbyterus. Nonnullos post menses Oblatorum Sanctorum Ambrosii et Caroli ingressus est Congregationem.
Aliquot annos magistri munere functus est et volumen de Veteris Testamenti historia edidit. Canonicus theologus Sancti Victoris basilicae Baretii factus est, ubi quadraginta per annos industriosum pastorale opus perfecit. Suae ipsius fidei vitae animarumque curae principatum Eucharistiam Missamque ducens, ad tantam unionem cum Domino pervenit, ut eum non modo in persona eius celebrans, sed etiam se ipsum uti Crucifixum offerens, imitari cuperet. Eruditus indefessusque praedicator, sapiens et prudens erat in confessionarii ministerio, necnon in spirituali animarum moderatione. Operibus ad societatem culturamque promovendam suam in Deum caritatem expressit. Auxilium laboris prestavit ad catholicam ephemeridem vulgo Luce inscriptam instituendam, quam quoque postea gessit, et tipographiam officinamque librariam aperuit. Laborantibus sollicitus ac in indigentes excipiendos continenter fuit benevolus.
Intra temporis eius societatem, iuvenes multae opus facere incipiebant sine quadam aequa formatione et iurium earum inconsciae. In octonos dies eas congregare inchoavit, quaestiones auscultabat consiliaque iis praebebat. Ad opus etiam inveniendum mulieres adiuvabat. Anno 1934, patris sui hereditatis aere, domum quandam emit, cui “Domus Sancti Ioseph” nomen dedit. Pia Unio Ancillarum Sancti Ioseph sic orta est, ad spiritus rerumque auxilium mulieribus opus facientibus praestandum, quam vero Beatus Alfredus Ildefonsus Schuster, Archiepiscopus Mediolanensis, canonice recognovit. Quae religiosarum Congregatio dein facta est atque Apostolicae Sedis anno 1972 laudis adepta est decretum. Servus Dei missionarium sacerdotum fervorem pro animarum salute participare et dilectionem erga Eucharistiam Sorores docebat. Ipse humilitatis, caritatis et omnium christianarum virtutum per orationem incrementi fuit exemplo.
Anno 1952 cuncta gradatim officia demittere infirmitate coactus est ac extremis vitae annis suos ad Dominum obtulit dolores. Fructuosam diem terrenam die 5 mensis Februarii anno 1957 Baretii peregit. Clara et increbrescens sanctitatis fama et hodie eius vitae virtuosique eius habitus memoriam circumfundit.
Hac ipsa sanctitatis fama, Servi Dei Causa beatificationis et canonizationis est instructa. Apud Curiam ecclesiasticam Mediolanensem a die 18 mensis Ianuarii anno 1991 ad diem 23 mensis Martii anno 1994 Inquisitio dioecesana celebrata est, cuius iuridica validitas ab hac Congregatione de Causis Sanctorum decreta est die 17 mensis Februarii anno 1995. Positione confecta, disceptatum est an Servus Dei virtutes christianas heroico in gradu excoluisset. Prospero cum exitu, die 22 mensis Ianuarii anno 2019 Peculiaris Consultorum Theolorum habitus est Congressus. Patres Cardinales et Episcopi die 3 mensis Decembris anno 2019, Ordinaria in Sessione congregati, Servum Dei theologales, cardinales iisque adnexas virtutes heroico more exercuisse professi sunt.
Facta demum de hisce omnibus rebus per subscriptum Cardinalem Praefectum Summo Pontifici Francisco accurata relatione, Sanctitas Sua, vota huius Congregationis excipiens rataque habens, hodierno die declaravit: Constare de virtutibus theologalibus Fide, Spe et Caritate tum in Deum tum in proximum, necnon de cardinalibus Prudentia, Iustitia, Temperantia et Fortitudine iisque adnexis in gradu heroico Servi Dei Caroli Angeli Sonzini, Sacerdotis dioecesani, Fundatoris Congregationis Ancillarum Sancti Ioseph, in casu et ad effectum de quo agitur.
Hoc autem decretum publici iuris fieri et in acta Congregationis de Causis Sanctorum Summus Pontifex referri mandavit.
Datum Romae, die 11 mensis Decembris a.D. 2019.
☩ Angelus Card. Becciu
Praefectus
☩ Marcellus Bartolucci
Archiep. tit. Mevaniensis
a Secretis